18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: " Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ".
19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: " Numquid ego? ".
20 Qui ait illis: " Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ".
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ".
22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: " Quis est, de quo dicit? ".
25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ".
26 Respondet Iesus: " Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ". Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: Quod facis, fac citius ".
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ", aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
53 Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
54 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
56 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: " Sumite: hoc est corpus meum ".
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.
24 Et ait illis: " Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.
25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ".
7 In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
15 Et ait illis: " Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ".
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: " Accipite, comedite: hoc est corpus meum ".
27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: " Bibite ex hoc omnes:
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ".
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ".
17 Et accepto calice, gratias egit et dixit: " Accipite hoc et dividite inter vos.
18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ".
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ".
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: " Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
24 et gratias agens fregit et dixit: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ";
25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: " Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ".
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ".
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: " Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
8 Et misit Petrum et Ioannem dicens: " Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ".
9 At illi dixerunt ei: "Ubi vis paremus? ".
10 Et dixit ad eos: " Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.
11 Et dicetis patri familias domus: "Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?".
12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ".
13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
24 et gratias agens fregit et dixit: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ";
25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: " Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ".
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: " Accipite, comedite: hoc est corpus meum ".
27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: " Bibite ex hoc omnes:
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ".
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.