Chamada
9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
1 " Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me,inventus sum ab his, qui non quaerebant me.Dixi: "Ecce ego, ecce ego!"ad gentem, quae non invocabat nomen meum.
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
21 In hoc enim vocati estis, quiaet Christus passus est pro vobis,vobis relinquens exemplum,ut sequamini vestigia eius:
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
15 sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis,
16 quoniam scriptum est: " Sancti eritis, quia ego sanctus sum ".
24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
9 qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.