8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui?Et si illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te;muri tui coram me semper.
6 Et confortabo domum Iudaeet domum Ioseph salvaboet reducam eos, quia miserebor eorum;et erunt, sicut non proiecissem eos:ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,quia non defecerunt miserationes eius.
23 HETH. Novae sunt omni mane,magna est fides tua.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
9 " Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
13 Quomodo miseretur pater filiorum,misertus est Dominus timentibus se.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus iudicii Dominus;beati omnes, qui exspectant eum.