Confiabilidade

5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitiset multae misericordiae omnibus invocantibus te. -

17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

22 Lene super butyrum est os eius,pugna autem cor illius:molliti sunt sermones eius super oleum,et ipsi sunt gladii destricti. -

13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana;qui autem fidelis est animi, celat commissum.

18 COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,omnibus invocantibus eum in veritate.

21 Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".

9 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes

22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,quia non defecerunt miserationes eius.

23 HETH. Novae sunt omni mane,magna est fides tua.

19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.

28 quia Dominus amat iudiciumet non derelinquet sanctos suos.AIN. Iniusti in aeternum disperibunt,et semen impiorum exterminabitur.

8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".

24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

17 Misericordia autem Domini ab aeternoet usque in aeternum super timentes eum;et iustitia illius in filios filiorum,

18 in eos, qui servant testamentum eiuset memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

9 quia satiavit animam sitientemet animam esurientem replevit bonis.

3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.

34 Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in aeternum misericordia eius.

8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.

13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

8 Dominus perficiet pro me;Domine, misericordia tua in saeculum:opera manuum tuarum ne despicias.

18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,in eos, qui sperant super misericordia eius,

16 Ipsi errabunt ad manducandum;si vero non fuerint saturati, murmurabunt.

22 Desiderabile in homine est misericordia eius;et melior est pauper quam vir mendax.

3 Non dabit in commotionem pedem tuumneque dormitabit, qui custodit te.

3 Simplicitas iustorum diriget eos,et supplantatio perversorum vastabit illos.

1 Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.