Confiança em Deus
12 Quia sol et scutum est Dominus Deus,gratiam et gloriam dabit Dominus;non privabit bonis eos,qui ambulant in innocentia.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
5 Omnis sermo Dei probatusclipeus est sperantibus in eum.
8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
4 Tu autem sanctus es,qui habitas in laudibus Israel.
2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".
1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.
4 quia rectum est verbum Domini,et omnia opera eius in fide.
5 Diligit iustitiam et iudicium;misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli facti sunt,et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
2 et e manu Saul. Dixit igitur:Diligam te, Domine, fortitudo mea.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:exaudivit illum de caelo sancto suo,in virtutibus salutis dexterae eius.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
1 Canticum ascensionum.Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:non commovebitur, in aeternum manet.
6 Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
7 Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
8 Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: "Benedicentur in te omnes gentes".
9 Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham.
5 ne quando dicat inimicus meus: " Praevalui adversus eum! ";neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
3 Propositum eius est firmum;servabis pacem,quia in te speravit.
15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
10 Quis ex vobis timet Dominum,audiens vocem servi sui?Qui ambulavit in tenebris,et non est lumen ei,speret in nomine Dominiet innitatur super Deum suum.
7 MEM. ab auditione mala non timebit.NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,
10 in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis,Dominus est petra aeterna.
7 In die tribulationis meae clamavi ad te,quia exaudies me.
2 Ecce Deus salutis meae;fiducialiter agam et non timebo,quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem ".
8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
10 Multi dolores impii,sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
31 Deus, immaculata via eius,eloquium Domini igne examinatum;scutum est omnium sperantium in se.
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo,et ipse faciet;
5 Quoniam tu es exspectatio mea, Domine;Domine, spes mea a iuventute mea.