Confiar no Senhor
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
12 Quia sol et scutum est Dominus Deus,gratiam et gloriam dabit Dominus;non privabit bonis eos,qui ambulant in innocentia.
1 Canticum ascensionum.Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:non commovebitur, in aeternum manet.
2 Ierusalem, montes in circuitu eius,et Dominus in circuitu populi suiex hoc nunc et usque in saeculum.
7 Benedictus vir, qui confidit in Domino,et erit Dominus fiducia eius;
8 et erit quasi lignum,quod transplantatur super aquas,quod ad humorem mittit radices suaset non timebit, cum venerit aestus;et erit folium eius viride,et in anno siccitatis non erit sollicitumnec aliquando desinet facere fructum
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
4 Et immisit in os meum canticum novum,carmen Deo nostro.Videbunt multi et timebuntet sperabunt in Domino.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
1 Qui habitat in protectione Altissimi,sub umbra Omnipotentis commorabitur.
2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".
3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantiumet a verbo maligno.
4 Alis suis obumbrabit tibi,et sub pennas eius confugies;scutum et lorica veritas eius.
7 MEM. ab auditione mala non timebit.NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,
4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis,Dominus est petra aeterna.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:exaudivit illum de caelo sancto suo,in virtutibus salutis dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis,nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
5 ne quando dicat inimicus meus: " Praevalui adversus eum! ";neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
14 Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu;in eo dum convenirent simul adversum me,auferre animam meam consiliati sunt.
10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum,in quacumque die invocavero:ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo, cuius laudabo sermonem,in Domino, cuius laudabo sermonem,
3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem,et inhabitabis terram et pasceris in fide.
4 Delectare in Domino,et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo,et ipse faciet;
6 et educet quasi lumen iustitiam tuamet iudicium tuum tamquam meridiem.
2 Ecce Deus salutis meae;fiducialiter agam et non timebo,quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem ".
8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
9 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in principibus.