Consequências dos Nossos Atos
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
6 qui reddet unicuique secundum opera eius:
7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
8 his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!
16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
1 Nolite iudicare, ut non iudice mini;
2 in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: " Sanctum! "et post vota retractare.
13 Terra autem erit in desolationempropter habitatores suoset propter fructum operum eorum.
1 Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit;
36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;si autem illusor, solus portabis malum.
13 Propter quid spernit impius Deum?Dixit enim in corde suo: " Non requires ".
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras,ut tradas eos in manus tuas.Tibi derelictus est pauper,orphano tu factus es adiutor.
17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
17 Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam,
49 et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ".
3 Callidus vidit malum et abscondit se;simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.
12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.