Consolador
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
5 De tribulatione invocavi Dominum,et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
16 Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus,
17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ".
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.
7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
19 In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo,consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
12 Ego, ego ipse consolator vester.Quis tu, ut timeas ab homine mortaliet a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet?