Consolo
25 Scio enim quod redemptor meus vivitet in novissimo super pulvere stabit;
26 et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt,et de carne mea videbo Deum.
7 Ego autem ad Dominum aspiciam,exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus.
8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".
2 Ecce Deus salutis meae;fiducialiter agam et non timebo,quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem ".
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis,non timebo mala, quoniam tu mecum es.Virga tua et baculus tuus,ipsa me consolata sunt.
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me,secundum eloquium tuum servo tuo.
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum,animae quaerenti illum.
6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ".
50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea,quia eloquium tuum vivificavit me.