32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ".
7 Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.
22 Delevi ut nubem iniquitates tuaset quasi nebulam peccata tua;revertere ad me,quoniam redemi te.
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
15 et dicens: " Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ".
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra,et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multae misericordiaeet placabilis super malitia ".
12 " Nunc ergo,dicit Dominus,convertimini ad me in toto corde vestro,in ieiunio et in fletu et in planctu;
1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
21 Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas;et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius,et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ".
1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel.
2 Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem.
4 Placuit ergo sermo regi et omni multitudini,
5 et decreverunt, ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine non fecerant, sicut lege praescriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: " Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum.
7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius.
9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum ".
10 Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem.
12 In Iuda quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini.
13 Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde.
14 Et surgentes destruxerunt altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.
15 Et mactaverunt Pascha quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem atque Levitae confusi sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum Domini.
16 Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino.
18 Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: " Dominus bonus propitietur
19 cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii ".
20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum.
23 Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda.
26 Factaque est grandis laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.
27 Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum sanctum eius in caelum.
19 Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
2 " Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
8 " Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
9 Et dixi: "Quid sunt isti, domine mi?". Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Ego ostendam tibi quid sint isti".
10 Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: "Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram".
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
12 Et respondit angelus Domini et dixit: "Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!".
13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
15 sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
17 Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem".
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.
21 Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur.
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae
30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant,
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 "Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes:Patres comederunt uvam acerbam,et dentes filiorum obstupescunt"?
3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel.
4 Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur.
5 Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam,
6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
7 et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
8 ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum,
9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus.
10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de istis,
11 cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem,
12 egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem,
13 ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.
14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis:
15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
17 ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
18 Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
19 Et dicitis: "Quare non portavit filius iniquitatem patris?". Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita.
20 Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.
21 Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur.
22 Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet.
23 Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat?
24 Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.
25 Et dixistis: "Non est aequa via Domini". Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?
26 Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur.
27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;
28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur.
29 Et dicunt domus Israel: "Non est aequa via Domini". Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?
30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.
31 Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel?
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.