9 ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ".
8 sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ".
9 Super montem excelsum ascende,tu, quae evangelizas Sion;exalta in fortitudine vocem tuam,quae evangelizas Ierusalem;exalta, noli timere;dic civitatibus Iudae: Ecce Deus vester,
4 sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regumet non confundar.
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
7 Et dixit Dominus ad me: " Noli dicere: "Puer sum",quoniam, ad quoscumque mittam te, ibiset universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
29 Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: " Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
25 Timor hominis inducit laqueum;qui sperat in Domino, sublevabitur.
4 Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam,ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo;excitat mane, mane excitat mihi aurem,ut audiam quasi discipulus.
13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ".