14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor;lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam,et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
11 Averte faciem tuam a peccatis meiset omnes iniquitates meas dele.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est.
2 Omnes viae hominis purae sunt oculis eius,spirituum ponderator est Dominus.
3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est.
9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu,
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi,
11 repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
3 Quis ascendet in montem Domini,aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens manibus et mundo corde,qui non levavit ad vana animam suamnec iuravit in dolum.
5 Hic accipiet benedictionem a Dominoet iustificationem a Deo salutari suo.
1 PSALMUS. Asaph.Quam bonus rectis est Deus,Deus his, qui mundo sunt corde!
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
22 Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.