17 Domine, labia mea aperies,et os meum annuntiabit laudem tuam.
9 et dixit mihi: " Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
3 " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
26 Defecit caro mea et cor meum;Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
3 Qui sanat contritos cordeet alligat plagas eorum;
15 Quia haec dicit Excelsus et Sublimis,habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: Excelsus et sanctus habitoet cum contrito et humili spiritu,ut vivificem spiritum humiliumet vivificem cor contritorum.
18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivitet ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
2 Omnia haec manus mea fecit,et mea sunt universa ista,dicit Dominus.Ad hunc autem respiciam,ad pauperculum et contritum spirituet trementem sermones meos.
1 Spiritus Domini Dei super me,eo quod unxerit Dominus me;ad annuntiandum laeta mansuetis misit me,ut mederer contritis cordeet praedicarem captivis liberationemet clausis apertionem;
2 ut praedicarem annum placabilem Dominoet diem ultionis Deo nostro;ut consolarer omnes lugentes,
3 ut ponerem lugentibus Sionet darem eis coronam pro cinere,oleum gaudii pro luctu,pallium laudis pro spiritu maeroris.Et vocabuntur Terebinthi iustitiae,plantatio Domini ad glorificandum.