12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
18 Et ipse est caput corporis ecclesiae;qui est principium, primogenitus ex mortuis,ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
30 quia membra sumus corporis eius.
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.