Criação

1 Canticum ascensionum.Levabo oculos meos in montes:unde veniet auxilium mihi?

2 Auxilium meum a Domino,qui fecit caelum et terram.

17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,

2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.

9 Vae, qui contradicit fictori suo,testa de vasis fictilibus terrae!Numquid dicet lutum figulo suo: " Quid facis? "et " Opus tuum absque manibus est "?

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

6 Venite, adoremus et procidamuset genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

6 Verbo Domini caeli facti sunt,et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

24 Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.

18 Dixit quoque Dominus Deus: " Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ".

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;ad imaginem Dei creavit illum;masculum et feminam creavit eos.

19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;

4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.

36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.

8 Adiutorium nostrum in nomine Domini,qui fecit caelum et terram.

18 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.

28 Numquid nescis? Aut non audisti?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terrae;non deficiet neque laborabit,nec est investigatio sapientiae eius.

17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.

13 Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: "Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ".

26 Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".

6 Qui aedificat in caelo ascensus suoset cameram suam super terram fundat,qui vocat aquas mariset effundit eas super faciem terrae;Dominus nomen eius.

28 In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt:Ipsius enim et genus sumus".

20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;

1 In principio creavit Deus caelum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.

13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.