Tomar uma Decisão
7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu;
11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
1 Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
5 In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: " Postula quod vis, ut dem tibi ".
6 Et ait Salomon: " Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie.
7 Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum;
8 et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
9 Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ".
10 Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset,
11 et dixit Deus Salomoni: " Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit;
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
14 Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet;salus autem, ubi multa consilia.
33 Sortes mittuntur in sinum,sed a Domino temperantur.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
1 Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico;omni consilio exacerbatur.
2 Non delectatur stultus prudentiased in revelatione cordis sui.
3 Cum venerit impius, veniet et contemptio,et cum ignominia opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri,et torrens redundans fons sapientiae.
5 Accipere personam impii non est bonum,ut declines iustum in iudicio.
6 Labia stulti miscent se rixis,et os eius plagas provocat.
7 Os stulti ruina eius,et labia ipsius laqueus animae eius.
8 Verba susurronis quasi dulcia,et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo,frater est viri dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini;ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris eiuset quasi murus excelsus in cogitatione eius.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis;et, antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat,stultitia est ei et contumelia.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam;spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuctu permanes in simplicitate tua?Benedic Deo et morere ".
10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribuslocuta es!Si bona suscepimus de manu Dei,mala quare non suscipiamus? ".In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.