5 De tribulatione invocavi Dominum,et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
18 Si dicebam: " Motus est pes meus ", misericordia tua, Domine, sustentabat me.
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
3 Non dabit in commotionem pedem tuumneque dormitabit, qui custodit te.
11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
13 Quia ego Dominus Deus tuusapprehendens manum tuamdicensque tibi: " Ne timeas;ego auxiliabor tibi.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper;quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,afflixisti populos et dilatasti eos.
34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
21 Multae cogitationes in corde viri,voluntas autem Domini permanebit.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
26 Defecit caro mea et cor meum;Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
22 Benedictio Domini divites facit,nec addet ei labor quidquam.
1 Canticum ascensionum. Salomonis.Nisi Dominus aedificaverit domum,in vanum laborant, qui aedificant eam.Nisi Dominus custodierit civitatem,frustra vigilat, qui custodit eam.
19 Et non discedemus a te, vivificabis nos,et nomen tuum invocabimus.
9 Cor hominis disponit viam suam,sed Domini est dirigere gressus eius.
1 Miktam. David.Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ".
1 PSALMUS. David.Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
2 in pascuis virentibus me collocavit,super aquas quietis eduxit me,
14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
29 Qui dat lasso virtutemet invalido robur multiplicat.
1 Canticum ascensionum.Levabo oculos meos in montes:unde veniet auxilium mihi?
2 Auxilium meum a Domino,qui fecit caelum et terram.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.