5 Beati, qui habitant in domo tua:in perpetuum laudabunt te.
7 Transeuntes per vallem sitientemin fontem ponent eam,etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina.
8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ".
7 " Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo:
8 cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis ". Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae.
9 Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent,quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
10 unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est;
15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: In conversione et quiete salvi eritis;in silentio et in spe erit fortitudo vestra ".Et noluistis
5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;delectabantur mendacio.Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
6 Et respondit et ait ad me dicens: "Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti.
7 MEM. ab auditione mala non timebit.NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,
8 SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit,AIN. donec despiciat inimicos suos.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
5 Retine gressus meos in semitis tuis,ut non moveantur vestigia mea.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,quia in te speravi.Notam fac mihi viam, in qua ambulem,quia ad te levavi animam meam.
1 David.Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sumet in Domino sperans non infirmabor.
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
13 Et ait Moyses ad populum: " Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ".
11 Quis adducet me in civitatem munitam?Quis deducet me usque in Idumaeam?
6 Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: " Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ".