26 tota die concupiscit et desiderat;qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
12 " Omnia mihi licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia mihi licent! . Sed ego sub nullius redigar potestate.
1 Magistro chori. Maskil. Filiorum Core.
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ".
8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
4 per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
1 Pepigi foedus cum oculis meisut ne cogitarem quidem de virgine.
13 et ne inducas nos in tentationem,sed libera nos a Malo.
8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te;ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae.
28 Aut ambulare super prunas,et non comburentur plantae eius?
2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: " Non concupisces ".
10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
13 Nemo, cum tentatur, dicat: " A Deo tentor "; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.