Deus
9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris.
1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.
19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos.
35 Qui me invenerit, inveniet vitamet hauriet delicias a Domino.
7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae,neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
16 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
20 Si quis dixerit: " Diligo Deum ", et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere.
12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
13 Quia ego Dominus Deus tuusapprehendens manum tuamdicensque tibi: " Ne timeas;ego auxiliabor tibi.
25 Quis enim mihi est in caelo?Et tecum nihil volui super terram.
1 Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.
2 Non est sanctus ut est Dominus;neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.
17 Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude
2 Dixi Domino: " Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ".
4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
3 Inclina ad me aurem tuam,accelera, ut eruas me.Esto mihi in rupem praesidiiet in domum munitam, ut salvum me facias.
8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eumet eripiet eos.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.