O Deus do Impossível

20 Ille autem dicit illis: " Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicutgranum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis ".

27 Intuens illos Iesus ait: " Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ".

27 Ait autem illis: " Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ".

24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.

2 " Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.

23 Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ".

17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,

6 Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.

5 Magnus Dominus noster et magnus virtute,sapientiae eius non est numerus.

26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".

34 Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ".

35 Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ".

38 Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus.

23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,

24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.

13 Dixit autem Dominus ad Abraham: " Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"".

14 Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ".