18 Quis Deus similis tui,qui aufers iniquitatemet transis peccatumreliquiarum hereditatis tuae?Non servat in aeternum furorem suum,quoniam volens misericordiam est.
15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,patiens et multae misericordiae et veritatis,
7 iustitia tua sicut montes Dei,iudicia tua abyssus multa:homines et iumenta salvabis, Domine.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.
8 Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.
19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos.
15 Quisque confessus fuerit: " Iesus est Filius Dei ", Deus in ipso manet, et ipse in Deo.
16 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo - gratia estis salvati -
10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
1 ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in aeternum misericordia eius.
3 sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.