Deus é nosso refúgio
1 Miktam. David.Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
1 Magistro chori. David, servi Domini,qui locutus est ad Dominum verba huius cantici,quando Dominus eum liberaverate potestate omnium inimicorum suorum
2 et e manu Saul. Dixit igitur:Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus;Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
7 iustitia tua sicut montes Dei,iudicia tua abyssus multa:homines et iumenta salvabis, Domine.
29 Fortitudo simplici via Dominiet ruina his, qui operantur malum.
26 In timore Domini fiducia fortis,et filiis eius erit spes.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuamet exsultabo mane misericordiam tuam,quia factus es praesidium meumet refugium meum in die tribulationis meae.
1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobisa generatione in generationem.
2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum;in iustitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam,accelera, ut eruas me.Esto mihi in rupem praesidiiet in domum munitam, ut salvum me facias.
4 Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tuet propter nomen tuum deduces me et pasces me.
5 Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi,quoniam tu es fortitudo mea.
8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
9 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in principibus.
7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,protectio a turbine,umbraculum ab aestu:spiritus enim robustorumquasi imber hiemalis.
5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;delectabantur mendacio.Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,praesidium meum; non movebor.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,iudicabit populos in aequitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
3 Esto mihi in rupem praesidiiet in domum munitam, ut salvum me facias,quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes,ut edant carnes meas;qui tribulant me et inimici mei,ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra,non timebit cor meum;si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
1 Qui habitat in protectione Altissimi,sub umbra Omnipotentis commorabitur.
2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".
3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantiumet a verbo maligno.
4 Alis suis obumbrabit tibi,et sub pennas eius confugies;scutum et lorica veritas eius.