Deus nunca falha
6 Levate in caelum oculos vestroset inspicite in terram deorsum,quia caeli sicut fumus liquescent,et terra sicut vestimentum atteretur,et habitatores eius sicut haec interibunt.Salus autem mea in sempiternum erit,et iustitia mea non deficiet.
14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum.
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
140 Ignitum eloquium tuum vehementer,et servus tuus dilexit illud.
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo " Est "; ideo et per ipsum Amen " Deo ad gloriam per nos.
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus,
22 et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
3 Quia adhuc visus ad tempus constitutum,sed anhelat in finem et non mentietur;si moram fecerit, exspecta illum,quia veniens veniet et non tardabit.
45 Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
56 " Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum.
19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur,nec ut filius hominis, ut mutetur.Numquid dixit et non faciet?Locutus est et non implebit?
12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
13 MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum,et dominatio tua in omnem generationem et generationem.NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suiset sanctus in omnibus operibus suis.
14 SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt,et erigit omnes depressos.
5 Dominus iustus in medio eiusnon faciet iniquitatem;mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit;nescivit autem iniquus confusionem.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet,cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.