17 Misericordia autem Domini ab aeternoet usque in aeternum super timentes eum;et iustitia illius in filios filiorum,
4 Usque ad senectam ego ipseet usque ad canos ego portabo;et ego feci et ego feram,ego portabo et salvabo.
31 Corona dignitatis canities,quae in viis iustitiae reperietur.
25 NUN. Iunior fui et senuiet non vidi iustum derelictumnec semen eius quaerens panem.
9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos
14 Plantati in domo Domini,in atriis Dei nostri florebunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senecta,uberes et bene virentes erunt,
30 Deficient pueri et laborabunt,et iuvenes lapsu labentur;
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
6 Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.
4 DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua,et potentiam tuam pronuntiabunt.
5 Quoniam suavis est Dominus;in aeternum misericordia eius,et usque in generationem et generationem veritas eius.