Dia dos Pais
20 Et surgens venit ad patrem suum.Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.
21 Dixitque ei filius: "Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus".
22 Dixit autem pater ad servos suos: "Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur,
3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis,ita filii iuventutis.
5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
24 Qui parcit virgae, odit filium suum;qui autem diligit illum, instanter erudit.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
15 Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ".
24 Exsultat gaudio pater iusti;qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua,beatos post se filios derelinquet.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
26 In timore Domini fiducia fortis,et filiis eius erit spes.
6 Institue adulescentem iuxta viam suam;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.