Dificuldades
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui operit faciem solii suiexpandens super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis,usque dum finiantur lux et tenebrae.
26 Et dicit eis: " Quid timidi estis, modicae fidei? ". Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt dicentes: " Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ".
30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?
31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?", aut: "Quo operiemur?".
39 Expandit nubem in protectionemet ignem, ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix,et pane caeli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae,abierunt in sicco flumina.
21 A flagello linguae absconderiset non timebis vastationem, cum venerit.
9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi?Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".
25 NUN. Iunior fui et senuiet non vidi iustum derelictumnec semen eius quaerens panem.
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
2 Deus est nobis refugium et virtus,adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,et transferentur montes in cor maris.
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestuet in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
16 Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae.
35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
36 Sicut scriptum est: Propter te mortificamur tota die,aestimati sumus ut oves occisionis ".
37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero,et flumina non operient te;cum ambulaveris in igne, non combureris,et flamma non ardebit in te,
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,iudicabit populos in aequitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
4 Super voces aquarum multarum,super potentes elationes maris,potens in altis Dominus.
18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum,et hereditas eorum in aeternum erit.
19 Non confundentur in tempore maloet in diebus famis saturabuntur.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus;
4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,protectio a turbine,umbraculum ab aestu:spiritus enim robustorumquasi imber hiemalis.
3 Effundam enim aquas super terram sitientemet fluenta super aridam;effundam spiritum meum super semen tuumet benedictionem meam super stirpem tuam:
29 Et statuit procellam eius in auram,et tacuerunt fluctus eius.
6 Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.