15 Dixitque ad illos: " Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ".
5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
4 Noli laborare, ut diteris,sed in prudentia tua acquiesce.
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
21 Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
16 Possidere sapientiam quanto melius est auro;et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
4 Non proderunt divitiae in die ultionis,iustitia autem liberabit a morte.
16 Melius est parum cum timore Dominiquam thesauri magni cum sollicitudine.
7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
22 Desiderabile in homine est misericordia eius;et melior est pauper quam vir mendax.
9 Honora Dominum de tua substantiaet de primitiis omnium frugum tuarum,
11 Substantia festinata minuetur;qui autem colligit manu, multiplicat.
2 Nil proderunt thesauri impietatis,iustitia vero liberabit a morte.
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me,mendicitatem et divitias ne dederis mihi,tribue tantum victum demensum mihi,
5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: " Non te deseram neque derelinquam ",
10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sumsicut in omnibus divitiis.
11 Substantia divitis urbs roboris eiuset quasi murus excelsus in cogitatione eius.
22 Benedictio Domini divites facit,nec addet ei labor quidquam.
16 TETH. Melius est modicum iustosuper divitias peccatorum multas,
17 quoniam brachia peccatorum conterentur,confirmat autem iustos Dominus.
1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae,super argentum et aurum gratia bona.