7 Dives pauperibus imperat;et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis.
6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,si in potestate manus tuae est, ut facias.
21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet,iustus autem miseretur et tribuet.
30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.
7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?
5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: " Non te deseram neque derelinquam ",
11 Substantia festinata minuetur;qui autem colligit manu, multiplicat.
12 et dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.