24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
10 Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tuiet ne reicias legem matris tuae;
21 liga ea in corde tuo iugiteret circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, dirigent te,cum dormieris, custodient teet, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vitae increpatio disciplinae,
1 Maskil. Asaph.Attendite, popule meus, doctrinam meam;inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum,eloquar arcana aetatis antiquae.
3 Quanta audivimus et cognovimus ea,et patres nostri narraverunt nobis,
4 non occultabimus a filiis eorum,generationi alteri narranteslaudes Domini et virtutes eiuset mirabilia eius, quae fecit.
16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel.
13 Tene disciplinam nec laxes;custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14 Ne ingrediaris in semitas impiorumnec procedas in malorum via.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
18 dicit enim Scriptura: " Non infrenabis os bovi trituranti " et: " Dignus operarius mercede sua ".
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tuiet ne reicias legem matris tuae,
9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo,et torques collo tuo.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
14 Lex sapientis fons vitae,ut declinet a laqueis mortis.
1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam,ad intellegenda verba prudentiae;
3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae,iustitiam et iudicium et aequitatem,
4 ut detur parvulis astutia,adulescenti scientia et recogitatio.
5 Audiat sapiens et addet doctrinam,et intellegens dispositiones possidebit:
6 animadvertet parabolam et allegoriam,verba sapientium et aenigmata eorum.
7 Timor Domini principium scientiae.Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant,et palpebrae tuae dirigantur coram te.
26 Observa semitam pedum tuorum,et omnes viae tuae stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram,averte pedem tuum a malo.
9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: " Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ".
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: " Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam,ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te,dilige eam, et servabit te.
7 Principium sapientiae: posside sapientiamet in omni possessione tua acquire prudentiam.
8 Arripe illam, et exaltabit te,glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.