22 Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:
24 quiaomnis caro ut fenum,et omnis gloria eius tamquam flos feni.Exaruit fenum, et flos decidit;
25 verbum autem Domini manet in aeternum.Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
5 Sustinui te, Domine,sustinuit anima mea in verbo eius;speravit
6 anima mea in Dominomagis quam custodes auroram.Magis quam custodes auroram
9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
20 Anima nostra sustinet Dominum,quoniam adiutor et protector noster est;
21 quia in eo laetabitur cor nostrum,et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.
18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus iudicii Dominus;beati omnes, qui exspectant eum.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Exspecta Dominum, viriliter age,et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
4 patientia autem probationem, probatio vero spem;
1 Magistro chori. David. PSALMUS.
2 Exspectans exspectavi Dominum,et intendit mihi.
3 Et exaudivit clamorem meumet eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis;et statuit super petram pedes meoset firmavit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum,carmen Deo nostro.Videbunt multi et timebuntet sperabunt in Domino.
5 Beatus vir, qui posuit Dominum spem suamet non respexit superbos et declinantes in mendacium.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua,et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi.Si nuntiare et eloqui voluero,multiplicabuntur super numerum.
7 Sacrificium et oblationem noluisti,aures autem fodisti mihi.Holocaustum et pro peccato non postulasti,
8 tunc dixi: " Ecce venio.In volumine libri scriptum est de me.
9 Facere voluntatem tuam,Deus meus, volui;et lex tua in praecordiis meis ".
10 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo,veritatem tuam et salutare tuum dixi.Non abscondi misericordiam tuamet veritatem tuam ab ecclesia magna.
12 Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me;misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me,
13 quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus;comprehenderunt me iniquitates meae,et non potui videre.Multiplicatae sunt super capillos capitis mei,et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me;Domine, ad adiuvandum me festina.
1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".
7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
9 Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".
10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".
12 At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;delectabantur mendacio.Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes,ut edant carnes meas;qui tribulant me et inimici mei,ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra,non timebit cor meum;si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.
5 Quoniam occultabit me in tentorio suoin die malorum.Abscondet me in abscondito tabernaculi sui,in petra exaltabit me.
6 Et nunc exaltatur caput meumsuper inimicos meos in circuitu meo.Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis,cantabo et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi;miserere mei et exaudi me.
8 De te dixit cor meum: " Exquirite faciem meam! ".Faciem tuam, Domine, exquiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me,ne declines in ira a servo tuo.Adiutor meus es tu, ne me reiciasneque derelinquas me, Deus salutis meae.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me,Dominus autem assumpsit me.
11 Ostende mihi, Domine, viam tuamet dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animam tribulantium me,quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,et qui violentiam spirant.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Exspecta Dominum, viriliter age,et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.
8 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius,et exaltabit te, ut hereditate capias terram;cum exterminabuntur peccatores, videbis.
14 Exspecta Dominum, viriliter age,et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio