23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ".
2 Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
47 Sic enim praecepit nobis Dominus:Posui te in lumen gentium,ut sis in salutem usque ad extremum terrae" ".
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen eius,notas facite in populis adinventiones eius;mementote quoniam excelsum est nomen eius.
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
8 sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ".
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ".
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;
29 Ait Iesus: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
1 ALLELUIA.Confitemini Domino et invocate nomen eius,annuntiate inter gentes opera eius.
1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
18 " Spiritus Domini super me;propter quod unxit meevangelizare pauperibus,misit me praedicare captivis remissionemet caecis visum,dimittere confractos in remissione,
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
15 Et dixit eis: " Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.