Falar

22 Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium;ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

19 In multiloquio non deerit peccatum;qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.

15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;

13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana;qui autem fidelis est animi, celat commissum.

1 ALLELUIA.Confitemini Domino et invocate nomen eius,annuntiate inter gentes opera eius.

7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.

21 Mors et vita in manu linguae;qui diligunt eam, comedent fructus eius.

9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

23 Laetatur homo in responsione oris sui,et sermo opportunus est optimus.

18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.

3 Qui custodit os suum, custodit animam suam;qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.

8 Aperi os tuum pro mutoet causis omnium filiorum, qui pereunt;

3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.

1 Responsio mollis frangit iram,sermo durus suscitat furorem.

2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.

28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabituret, si compresserit labia sua, intellegens.

12 Verba oris sapientis gratia,et labia insipientis praecipitabunt eum.

36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:

9 Quia si confitearis in ore tuo: " Dominum Iesum! ", et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.

4 Lingua placabilis lignum vitae,sed obliquitas in ea conteret spiritum.

45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.

26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;

8 Repleatur os meum laude tua,tota die magnitudine tua.

19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;

29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.