Família de Deus

12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?

8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!

9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?

10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.

33 Et respondens eis ait: " Quae est mater mea et fratres mei? ".

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ".

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,

2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.

15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: " Abba, Pater! .

16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.

17 Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: " Abba, Pater! ".

7 Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.

27 Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:

28 non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum.

5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.

2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.

14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,

15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,

5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorumper Iesum Christum in ipsum,secundum beneplacitum voluntatis suae,

6 in laudem gloriae gratiae suae,in qua gratificavit nos in Dilecto,

19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,

20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,

21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

42 Dixit eis Iesus: " Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit.