Filho do Homem

24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis:et ecce cum nubibus caeliquasi Filius hominis veniebatet usque ad Antiquum dierum pervenit,et in conspectu eius obtulerunt eum;

14 et data sunt ei potestas et honor et regnum;et omnes populi, tribus et linguaeipsi servierunt:potestas eius potestas aeterna,quae non auferetur,et regnum eius, quod non corrumpetur.

22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: " Filius hominis tradendus est in manus hominum,

31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: " Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ".

37 Qui respondens ait: " Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;

6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens: Quid est homo, quod memor es eius,aut filius hominis, quoniam visitas eum?

13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;

56 et ait: " Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei ".

44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.

45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ".

31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.

14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.

40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata - ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ".

58 Et ait illi Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".

28 Dixit ergo eis Iesus: " Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.

51 Et dicit ei: " Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ".