Filhos
1 Canticum ascensionum.Beatus omnis, qui timet Dominum,qui ambulat in viis eius.
2 Labores manuum tuarum manducabis,beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis fructiferain lateribus domus tuae;filii tui sicut novellae olivarumin circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo,qui timet Dominum.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
28 Det tibi Deus de rore caeliet de pinguedine terraeet abundantiam frumenti et vini.
29 Et serviant tibi populi,et adorent te nationes;esto dominus fratrum tuorum,et incurventur ante te filii matris tuae.Qui maledixerit tibi, sit maledictus;et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ".
28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
24 Qui parcit virgae, odit filium suum;qui autem diligit illum, instanter erudit.
1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.
2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: " Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
6 Institue adulescentem iuxta viam suam;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
15 Stultitia colligata est in corde pueri,et virga disciplinae fugabit eam.
25 NUN. Iunior fui et senuiet non vidi iustum derelictumnec semen eius quaerens panem.
26 Tota die miseretur et commodat,et semen illius in benedictione erit.
1 Audite, filii, disciplinam patriset attendite, ut sciatis prudentiam;
4 Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.
3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis,ita filii iuventutis.
5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".
3 Effundam enim aquas super terram sitientemet fluenta super aridam;effundam spiritum meum super semen tuumet benedictionem meam super stirpem tuam:
4 et germinabunt inter herbasquasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua,beatos post se filios derelinquet.
13 Universi filii tui erunt discipuli Domini,et magna erit pax filiis tuis;
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
13 Quomodo miseretur pater filiorum,misertus est Dominus timentibus se.
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.
6 Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
5 " Priusquam te formarem in utero, novi teet, antequam exires de vulva, sanctificavi teet prophetam gentibus dedi te ".
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.
15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.
16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
12 Filii nostri sicut novellae crescentesin iuventute sua;filiae nostrae sicut columnae angulares,sculptae ut structura templi.
1 Parabolae Salomonis.Filius sapiens laetificat pa trem,filius vero stultus maestitia est matris suae.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ad ubera matris meae.
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam;si enim percusseris eum virga, non morietur:
4 non occultabimus a filiis eorum,generationi alteri narranteslaudes Domini et virtutes eiuset mirabilia eius, quae fecit.
14 Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
1 Canticum ascensionum.Beatus omnis, qui timet Dominum,qui ambulat in viis eius.
2 Labores manuum tuarum manducabis,beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis fructiferain lateribus domus tuae;filii tui sicut novellae olivarumin circuitu mensae tuae.
2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius,DALETH. generatio rectorum benedicetur.