9 et dixit mihi: " Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ". Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
22 Animus gaudens aetatem floridam facit,spiritus tristis exsiccat ossa.
10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum.
26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
3 Iudicate egeno et pupillo,humilem et pauperem iustificate.
29 Qui dat lasso virtutemet invalido robur multiplicat.
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ".
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
26 Defecit caro mea et cor meum;Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
8 Aperi os tuum pro mutoet causis omnium filiorum, qui pereunt;
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.