11 Audivit Dominus et misertus est mei,Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in choros mihi,conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
30 Ego autem sum pauper et dolens;salus tua, Deus, suscipit me.
18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
4 Introite portas eius in confessione,atria eius in hymnis,confitemini illi, benedicite nomini eius.
9 Qui colunt idola vana,pietatem suam derelinquunt;
4 Convertantur propter confusionem suam,qui dicunt mihi: " Euge, euge ".
4 Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.