Guardar o Coração
1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi,et oculi tui vias meas custodiant.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae,et praecepta mea cor tuum custodiat;
2 longitudinem enim dierum et annos vitaeet pacem apponent tibi.
6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis,et incurvavit se anima mea;foderunt ante faciem meam foveam,et ipsi inciderunt in eam.
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
2 Proba me, Domine, et tenta me;ure renes meos et cor meum. -
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,et ambulavi in veritate tua.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
8 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
3 Proba cor meum et visita nocte;igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
4 Non transgreditur os meum ad opera hominum,propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
5 Retine gressus meos in semitis tuis,ut non moveantur vestigia mea.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam,et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum;proba me et cognosce semitas meas
24 et vide, si via vanitatis in me est,et deduc me in via aeterna.
46 Et dixit ad eos: " Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius;