Homem

5 Haec dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homineet ponit carnem brachium suum,et a Domino recedit cor eius;

1 Homo natus de muliere,brevi vivens tempore, commotione satiatur.

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,

17 Quid est homo, quia magnificas eum?Aut quid apponis erga eum cor tuum?

15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,

45 Sic et scriptum est: " Factus est primus homo Adam in animam viventem ; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.

46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale.

47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.

48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;

49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.

6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens: Quid est homo, quod memor es eius,aut filius hominis, quoniam visitas eum?

7 Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,

8 vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.

24 A Domino diriguntur gressus viri;quis autem hominum intellegere potest viam suam?

26 Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;ad imaginem Dei creavit illum;masculum et feminam creavit eos.

1 Hominis est animum praeparare,et Domini est responsio linguae.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

21 Quoniam ante Dominum viae hominis,et omnes gressus eius considerat.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,

23 renovari autem spiritu mentis vestrae

24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

17 "Numquid homo Dei comparatione iustificabitur,aut factore suo purior erit vir?".

12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.