7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum " Est " est, et " Non " non, uti non sub iudicio decidatis.
3 Simplicitas iustorum diriget eos,et supplantatio perversorum vastabit illos.
16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
2 Nil proderunt thesauri impietatis,iustitia vero liberabit a morte.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
2 sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum;noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua,in homine, qui molitur insidias.
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,misericordiam consequetur.
13 Propter peccata labiorum irretitur malus,effugiet autem iustus de angustia.
17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est,testis autem mendax, fraudulentiae.
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
8 Melius est parum cum iustitiaquam multi fructus sine aequitate.
28 Homo perversus suscitat lites,et mussitator separat familiares.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,si in potestate manus tuae est, ut facias.
3 Facere misericordiam et iudiciummagis placet Domino quam victimae.
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
9 Tunc intelleges iustitiam et iudiciumet aequitatem et omnem semitam bonam,
5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat,IOD. disponet res suas in iudicio,
17 Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione;
25 Oculi tui recta videant,et palpebrae tuae dirigantur coram te.
1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum,et pondus aequum voluntas eius.
3 Simplicitas iustorum diriget eos,et supplantatio perversorum vastabit illos.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.