8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis;et, antequam glorificetur, humiliatur.
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: " Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ".
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
23 Superbia hominis humiliabit eum,et humilis spiritu suscipiet gloriam.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
8 Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus quaerat a te:utique facere iudicium et diligere caritatemet sollicitum ambulare cum Deo tuo.
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
2 Venit superbia, veniet et contumelia;apud humiles autem sapientia.
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
48 et ait illis: " Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ".
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ".
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
4 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
4 Praemium modestiae timor Domini,divitiae et gloria et vita.
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
8 TETH. Dulcis et rectus Dominus,propter hoc peccatores viam docebit;
9 IOD. diriget mansuetos in iudicio,docebit mites vias suas.
33 Timor Domini disciplina sapientiae,et gloriam praecedit humilitas.