Sermos Imitadores de Cristo
26 Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
6 qui cum in forma Dei esset,non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,in similitudinem hominum factus;et habitu inventus ut homo,
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,mortem autem crucis.
6 Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".