26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
22 Lene super butyrum est os eius,pugna autem cor illius:molliti sunt sermones eius super oleum,et ipsi sunt gladii destricti. -
23 Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ".
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
4 patientia autem probationem, probatio vero spem;
5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ".
10 Ne timeas, quia ego tecum sum;ne declines, quia ego Deus tuus:confortabo te et auxiliabor tibiet sustentabo te dextera iustitiae meae.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
10 Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
1 Canticum ascensionum.Ad Dominum, cum tribularer, clamavi,et exaudivit me.
17 Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
18 non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur,et viam eius volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,quia Dominus sustentat manum eius.
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
6 Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ".
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
9 Sed sicut scriptum est: " Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ".
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo,et ipse faciet;
6 Ego obdormivi et soporatus sum,exsurrexi, quia Dominus suscepit me.