19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos.
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
36 Sicut scriptum est: Propter te mortificamur tota die,aestimati sumus ut oves occisionis ".
37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
8 Miserator et misericors Dominus,longanimis et multae misericordiae.
9 Non in perpetuum contendetneque in aeternum irascetur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobisneque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,praevaluit misericordia eius super timentes eum;
12 quantum distat ortus ab occidente,longe fecit a nobis iniquitates nostras.
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae.Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuamet exsultabo mane misericordiam tuam,quia factus es praesidium meumet refugium meum in die tribulationis meae.
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.