O Juízo Final

30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.

31 Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.

14 Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.

9 Aspiciebam,donec throni positi sunt,et Antiquus dierum sedit.Vestimentum eius quasi nix candidum,et capilli capitis eius quasi lana munda;thronus eius flammae ignis,rotae eius ignis accensus.

37 Adhuc enim modicum quantulum,qui venturus est, veniet et non tardabit.

38 Iustus autem meus ex fide vivet;quod si subtraxerit se,non sibi complacet in eo anima mea.

39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.

32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,

33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.

9 Aspiciebam,donec throni positi sunt,et Antiquus dierum sedit.Vestimentum eius quasi nix candidum,et capilli capitis eius quasi lana munda;thronus eius flammae ignis,rotae eius ignis accensus.

10 Fluvius igneus effluebatet egrediebatur a facie eius;milia milium ministrabant ei,et decies milies centena milia assistebant ei:iudicium sedit,et libri aperti sunt.

13 a facie Domini, quia venit,quoniam venit iudicare terram.Iudicabit orbem terrae in iustitiaet populos in veritate sua.

7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.

8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:

9 de peccato quidem, quia non credunt in me;

10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;

11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.

11 Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis.

12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

13 Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum.

14 Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis.

15 Et si quis non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.

16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.

19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.

12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:

37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ".

2 Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

31 eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ".

16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.

27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,

28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.

16 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.

17 In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

18 Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate.

31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.

32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,

33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.

34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.

35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;

36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me".

37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?

38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?

39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?".

40 Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis".

41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.

42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;

43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me".

44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?".

45 Tunc respondebit illis dicens: "Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis".

46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ".

6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.

8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;

9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,

10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.

17 et dixi in corde meo: " Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio ".