28 quia Dominus amat iudiciumet non derelinquet sanctos suos.AIN. Iniusti in aeternum disperibunt,et semen impiorum exterminabitur.
9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
15 SAMECH. Diverte a malo et fac bonum,inquire pacem et persequere eam.
6 qui reddet unicuique secundum opera eius:
10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.
1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorumet in via peccatorum non stetitet in conventu derisorum non sedit,
16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
6 CAPH. quia in aeternum non commovebitur.LAMED. In memoria aeterna erit iustus,
33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt.
14 Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
3 Facere misericordiam et iudiciummagis placet Domino quam victimae.
2 Nil proderunt thesauri impietatis,iustitia vero liberabit a morte.
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
18 Impius facit opus fallax,seminanti autem iustitiam merces fidelis.
21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam,inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: " Sanctum! "et post vota retractare.
2 Omnis via viri recta sibi videtur;appendit autem corda Dominus.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.