Lei
12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
24 Et affluat quasi aqua iudicium,et iustitia quasi torrens perennis.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
8 Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus quaerat a te:utique facere iudicium et diligere caritatemet sollicitum ambulare cum Deo tuo.
12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
5 ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra ".
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!
16 Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
23 " Omnia licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia licent! ". Sed non omnia aedificant.
2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi?
8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
31 Secundum est illud: "Diliges proximum tuum tamquam teipsum". Maius horum aliud mandatum non est ".
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.
30 Viam veritatis elegi,iudicia tua proposui mihi.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
17 Misericordia autem Domini ab aeternoet usque in aeternum super timentes eum;et iustitia illius in filios filiorum,
18 in eos, qui servant testamentum eiuset memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.