Ler a Bíblia
11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
130 Declaratio sermonum tuorum illuminatet intellectum dat parvulis.
3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
10 Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium.
4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum,quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me prudens factus sum,quia testimonia tua meditatio mea est.
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
1 Fili mi, si susceperis sermones meoset mandata mea absconderis penes te,
2 intendens ad sapientiam aurem tuam,inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
3 si enim sapientiam invocaveriset dederis vocem tuam prudentiae,
4 si quaesieris eam quasi pecuniamet sicut thesauros conquisieris illam,
5 tunc intelleges timorem Dominiet scientiam Dei invenies.
6 Quia Dominus dat sapientiam,et ex ore eius scientia et prudentia.
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuumet lumen semitis meis.
24 Ait illis Iesus: " Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?In custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.