Língua
7 Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
8 linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.
15 Patientia lenietur princeps,et lingua mollis confringet ossa.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosaet linguam magniloquam.
1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David.
9 Propter quod et Deus illum exaltavitet donavit illi nomen,quod est super omne nomen,
10 ut in nomine Iesu omne genu flectaturcaelestium et terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur Dominus Iesus Christus! ",in gloriam Dei Patris.
1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.
36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ".
21 Mors et vita in manu linguae;qui diligunt eam, comedent fructus eius.
9 Exspectabo eum, qui salvum me faciata spiritu procellae et tempestate ".
28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam,tota die laudem tuam.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum,ad momentum autem lingua mendacii.
12 LAMED. Venite, filii, audite me:timorem Domini docebo vos.
13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam,diligit dies, ut videat bonum? -
18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit,lingua autem sapientium sanitas est.
9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt;
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
12 Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam.
4 quia nondum est sermo in lingua mea,et ecce, Domine, tu novisti omnia.
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabituret, si compresserit labia sua, intellegens.
26 Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.
2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii,a lingua dolosa.
30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam,et lingua eius loquetur iudicium;
31 lex Dei eius in corde ipsius,et non vacillabunt gressus eius.
19 In multiloquio non deerit peccatum;qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.
3 Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
4 Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit;
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.
5 Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
6 et dixit Dominus: " Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
7 Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui ".
8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.